monumenta.ch > Hieronymus > sectio 7 > sectio 14 > 14 > 59

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 6
Quod autem colorem purpureae nigredinis habet, eidemque angulo ita imposita ut et intra et extra ipsum aedificium appareat: hoc est quod in voluntate Patris unicus Filius eius purpureum sanguinem suum pro nigredine peccatorum hominum fundens, et sic passione sua mundum salvans, veram et rectam fidem credentibus attulit, quia in defectu veteris observationis, et in ortu novae sanctificationis cultus sanctae Trinitatis manifestissime declaratus est, cum aperte creditum est, quod supernus Pater Filium suum misit in mundum de Spiritu sancto conceptum, qui gloriam Patris et non suam quaesivit, sanctique Spiritus profundam consolationem aperuit, ut dictum est, ita quod hoc in nulla parte lateret, quin et fidelibus in opere Dei manentibus, et infidelibus extra fidem positis denuntiaretur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below