monumenta.ch > Hieronymus > sluMscr.Dresd.A.145.b.197 > sectio 1 > 56 > sectio > sectio > sectio 24

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 21
Qui autem fidem baptismatis et munimentum iussionis Dei propter incredulitatem suam recipere nolebant, hos in praeconiis signorum pertransierunt, ac eos ob duritiam et incredulitatem quae in ipsis erat condemnantes, morti tradiderunt, quia in sceleribus suis et in sordibus pollutionum carnis, atque in illecebris fornicationum et adulteriorum suorum se involventes ut porcus luto involvitur, ad veram fidem converti noluerunt, unde et a vita divisi et separati sunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below