monumenta.ch > Augustinus > sectio > csg51.200 > sectio 6 > bnf18419.30 > Genesis, 2 > sectio 21 > sectio 34 > sectio 10 > 7 > 1 > 19 > sectio 2 > sectio > 3 > sectio > 215 > sectio > sectio 15 > 54 > sectio 27 > sectio 18 > 11 > sectio 8 > sectio 20 > 62 > sectio 18 > 61 > sectio 14 > sectio > sectio 1 > 27 > sectio 1 > 68 > sectio 3 > 25 > sectio 7

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 23
Et tres sunt qui dant testimonium in coelo: Pater, Verbum et Spiritus, et tres unum sunt. Hoc tale est: Spiritus hominis spiritualis est videlicet non procedens de sanguine nec nascens de carne, sed currens de arcano Dei, existens illi invisibilis quod mutabilitati subiectum est. Ideoque est illius testificatio ad Filium Dei cuius gloria mirabilis est in mystico spiramine, quam nullus hominum perfecte intelligere valet, scilicet quomodo idem Unigenitus Dei de Spiritu sancto receptus sit et in hunc mundum venerit, sicut etiam nullus hominum plene scire poterit: quomodo anima pertranseat corpus et sanguinem hominis, ita quod eis una vita sit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below