monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.20 > sectio 6 > sectio 23 > sectio 19 > csg7.195 > sectio > csg51.201 > sluMscr.Dresd.A.145.b.195 > sectio 26 > sectio 7 > sectio > csg75.734 > ad Timotheum II, 3 > sectio 29 > 1 > 20 > sectio 5 > bsbClm6224.19 > 63 > sectio 2 > sectio > 2 > sectio 14 > sectio

Hildegardis Abbatissa Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 7, 36
Sic est Deus in tribus personis absque initio ante aevum; nondum ante exordium mundi assumptione carnis in Filio peracta, usque ad praeordinatum tempus ubi venit plenitudo temporis illius cum misit Deus Filium suum. Sed et eodem Filio incarnato, idem Deus est in tribus personis, volens ita in eis invocari, cum idem virgineus flos floruit in integritate virginitatis, nec ineffabili Trinitati ob hoc persona addita est; sed tantum ipse Filius Dei induit carnem inviolabiliter assumptam. Unde et hae tres personae sunt unus Deus in divinitate. Et qui sic non credit, ille abscindetur de regno Dei, quia scindit integritatem divinitatis et se ipsum in fide, ut scriptum est: In die autem tertia apparuit homo veniens de castris Saul veste conscissa et pulvere aspersus caput. Hoc tale est: In illa die cum catholica fides orta est in manifestatione sanctae Trinitatis, pullulabant homines in multo schismate venientes ab exercitu mortiferae cohortis, perverse illud scrutantes quod non est possibile homini scire.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below