monumenta.ch > Augustinus > sectio > bumMs.H125.91 > bnf17416.273 > sectio 9 > csg899.30 > bnf9533.386 > bsbClm14056.21 > sectio 6 > sectio > bkeCod.16.194v > bnf8907.373 > sectio > 1

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 8
VI ID. Romae sanctorum quatuor coronatorum, id est Claudii, Castorii, Symphroniani et Nicostrati, qui tempore Diocletiani Augusti pro nomine Christi passi sunt, eo quod nollent deos paganorum colere. Nam cum essent insignes artifices et in lapidibus marmoreis imagines sculpere super omnes artifices regios noverant et artis eorum peritia multum imperatori placuisset, tamen, accusantibus eos philosophis eo quod falsos deos adorare rennuerant, iussit eos Diocletianus loculis plumbeis inclusos omnes praecipitari in fluvium. Passus est autem et cum eis Simplicius, quem a gentilitatis ritu converterunt ad fidem Christi, et martyrii palmam simul cum ipsis complevit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below