monumenta.ch > Beda Venerabilis > 15 > sectio 10 > sectio 11 > sectio 340 > sectio 16 > sectio 360 > sectio 142 > sectio 160 > csg251.84 > sectio 664 > sectio 471 > csg75.827 > [de orthographia] > csg457.150 > uwbM.p.th.f.68.122 > sectio 627 > sectio 59 > sectio 95 > sectio 13 > sectio 479 > sectio 3 > 61 > sectio 19 > sectio 166 > uwbM.p.th.f.68.124 > 62 > csg48.125 > sectio 28 > sectio 38 > 2 > sectio 17 > sectio 328 > 13 > sectio 110 > sectio 75 > 104 > 7

Hrabanus Maurus Hrabanus Maurus, Martyrologium, 11, 18
XIV KAL. Passio sancti Romani martyris, qui sub Asclepiade praefecto gloriam sacri martyris adeptus est. Nam praedictus Asclepiades cum vellet sanctum Romanum a fide Christi avertere et in paganicum errorem redigere, validis tormentis illum afficiebat: ipse autem in fide recta et confessione vera permanebat. Ascitus etiam fuit in testimonium parvulus infans, ut ipse ostenderet in professione sua utrum Christus Dei Filius an falsi dii adorandi essent; ad hoc infans respondit, Christum Dei Filium adorandum, non falsa numina deorum. Iussit memoratus praefectus ipsum infantulum valide tractari, sed tamen eum vincere non potuit nec in errorem seducere. Tunc Asclepiades iussit Romanum simul cum infante in carcerem mitti et postera die in validum ignem proiicere, sed pluvia nimia a Deo missa illum exstinxit. Ob hoc iratus praeses infantulum iussit iugulari, Romano vero linguam abscindere. Sed Dei gratia post linguae abscissionem laudes Deo incessanter cecinit, et in Christi confessione perseveravit. Quod cum nuntiatum esset Maximino, genero Diocletiani, iussit eum in carcerem mitti et ibi per noctem strangulari. Sicque sanctus Christi martyr octavo decimo die Novembri mensis ad coelestia regna migravit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below