monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 3
Et, si alium orationis sequimur tropum, terram usquequaque inhabitant, quorum conversatio in coelis est minime, nec sibi sciunt aliquid in coelo esse, et id duntaxat affectant animo, quod cernitur super terram. His quoque militia iugis indicitur, quibus, ut ad fabulas redeamus, nec unda Tantali, Tytii vultur, rota Ixionis, Belidum urna, saxum Sisyphi deest, dum voluntas mundo implicita, nequit implere propositum, quandiu peregrinatur a Domino.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below