monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 4
Istorum vita militia, et certe malitia est. Quod si abhorres, alia interpretatione doceberis, quia vita hominis super terram tentatio est: quae, si proprietatem nominis sequimur, mali frequentius habet notam. In hac utique tentatione, vel malitia, licet sibi septem millia virorum Dominus reservaverit, fere totus mundus ex arbitri nostri sententia mimum videtur implere, ad comoediam suam quodammodo respiciens, et, quod deterius est, eo usque comoediae suae insistunt, ut in se cum opus fuerit, redire non possint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below