monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 7
Aut, quod frequens est, non modo tyrannorum, sed et principum sanguine, infimorum hominum, aut etiam vilium servorum, infames cruentat gladios? Si fortuna volet, inquit, fiet de rhetore consul: Si volet haec eadem, fiet de consule rhetor. In eoque vita hominum tragoediae quam comoediae videtur esse similior, quod omnium fere tristis est exitus, dum omnia mundi dulcia quantacunque fuerint amarescunt, et extrema gaudii luctus occupat. Quantumlibet in viis suis iniqui floreant, et prosperorum concursu inaurentur, eis ad nutum fortuna serviat, subvertet in fine gressus eorum, et tandem amara erit, quasi absinthium.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below