monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 9
Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus. Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi. Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Quis laetitiae praecedentis exitus potest esse amarior, aut felicis viae infelicior finis? Haec est enim via illorum, qui in labore hominum non sunt, neque cum hominibus flagellabuntur. Utique deiecit eos consilium Domini, dum allevarentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below