monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 10
Ei siquidem haec potius ascribenda sunt omnia, quam fortunae, quae aut ab ipso, aut, quod magis reor, omnino non est. Ait namque ethicus: Noli fortunam, quae non est, dicere caecam. Homerus quoque in illo celeberrimae perfectionis opere dedignatus est nosse fortunam, adeo quidem ut in nulla parte tanti carminis nominetur. Malui. enim soli Deo, quem Morphan nominavit, universa regenda committere, quam ut aliquid ascriberet temeritati fortunae, quam utique sic constat minime esse deam, sicut certum est, dici et pingi caecam. Frustra ergo caecitas eius arguitur, quae in natura rerum inveniri non potest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below