monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 12
Proinde et haec ipsa contingentia, primaevae omnium causae sic constat esse annexa, ut ad eam omnia referantur; et pro mea opinione, haec ipsa ad positionem omnium quae sunt, necessario consequatur. Ridebunt forte prudentiores insipientiam meam, qui Deum esse, ad existentiam omnium, sequi consentio; sed ab effectu causam inferri, vel probabiliter me Peripatetici docuerunt. Porro doctores fidei eam ex omnibus causam necessario inferunt, ex qua omnia, per quam omnia, et in qua sunt omnia, et sine qua factum est, aut subsistere, nihil potest.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below