monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 8, 21
Sed quid est, quod Elysios campos a mutabilium rerum septis verbis excludo? Certe pro parte inclusi sunt, patentes in latitudine bonarum mentium; quibus a Patre luminum datum est, ut in notitia et amore boni, toto sui agitatu versentur. Unde ethicus inquieto extra se ineptam beatitudinem inquirenti: Quod quaeris ubique est, Est Ulubris, animus si te non deficit aequus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below