monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 2
Absit enim, ut quisquam vere sit gloriosus, nisi qui in Domino gloriatur. Non enim qui se ipsum, aut quem homo commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat. Quod utique vera et sola virtus meretur, non quantacunque virtutis imago. Hoc autem esse arbitror, quidquid in moribus egregium de naturae beneficio, et exercitio mentis citra gratiam, philosophi sibi repromittunt, eoque ipso evanuerunt in cogitationibus suis, de libero confisi arbitrio, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, stultique apparuerunt. Unde ethicus: . . . . Satis orare Iovem qui donat et aufert, Det vitam, det opes, animum mihi ego ipse parabo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below