monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 11
Et finem sine honore habituri creduntur, quia dignitatem naturae mundani histrionis habitu polluere dedignantur. Hi sunt forte qui de alto virtutum culmine theatrum mundi despiciunt, ludumque fortunae contemnentes, nullis illecebris impelluntur ad vanitates, et insanias falsas. Hi iam in suis gaudent Elysiis, ad utilitatem suam vident plurima, et ad eam omnia visa retorquent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below