monumenta.ch

Ioannes Saresberiensis Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, 9, 12
Cum enim fidelis anima de terra exaltatur, tunc demum omnia trahit ad se ipsam. Speculantur isti comoediam mundanam cum eo qui desuper astat, ut homines actusque eorum, et voluntates indesinenter prospiciat. Cum enim omnes exerceant histrionem, aliquem necesse est esse spectatorem. Nec queratur aliquis, motus suos ab aliquo non videri, cum in conspectu Dei agat, angelorumque eius, paucorumque sapientium, qui et ipsi ludorum istorum circensium spectatores sunt. Erubescat potius, si quis in tanta luce indecenter moveatur, et se totum exercitatione mimica devenustet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below