monumenta.ch

Lactantius Placidus Lactantius Placidus, In Statii Thebaida commentum, p8, 1
Hic liber continet indignationem Plutonis apud inferos quod rupta terra uenisset Amphiaraus eiusque de Ioue conquestionem eo quod contra ius legitimi foederis descendisset, mittentisque Furiam eique praecipientis diuersas regum Argiuorum mortes. Responsio Amphiarai ueniam postulantis uxoremque deuouentis. Nuntius Palaemon narrans Adrasto de hiatu terrae et morte Amphiarai. Desperatio omnium post mortem Amphiarai cum eius laudibus. Insultatio per noctem Thebanorum in excubiis. Epulatio, deinde electio Thiodamantis in locum Amphiarai eiusque placatio Terrae cum exsequiis Amphiarai et precibus. Eruptio in bellum. Hinc atque hinc diuersae mortes. Tydei maxima proelia. [...] eius uerba et satisfactio apud Mineruam de aduerso fauore.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below