monumenta.ch

Livius Livius, Periochae, 38, 7
Scipio Africanus die ei dicta, ut quidam tradunt a Q. Petilio tr. pl., ut quidam a Naevio, quod praeda ex Antiocho capta aerarium fraudasset, postquam is dies venit, evocatus in rostra: "hac die, inquit, Quirites, Carthaginem vici", et prosequente populo Capitolium escendit. Inde ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in voluntarium exilium Liternum concessit. Incertum ibi an Romae defunctus sit ; nam monumentum eius utrobique fuit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below