Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 31 {XII} nunc vero e tanta cadens altitudine multumque, dum venit, sordescens et obvio terrae halitu infectus, praeterea e fronde ac pabulis potus et in utriculos congestus apium - ore enim eum vomunt -, ad hoc suco florum corruptus et alvis vitiis maceratus totiensque mutatus, magnam tamen caelestis naturae voluptatem adfert.