monumenta.ch > Lucanus > sectio 674 > sectio 43 > 30 > sectio 6 > sectio 12 > csg48.123

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 130
{XLVII} In capite animalium cunctorum homini plurimus pilus, iam quidem promiscue maribus ac feminis, apud intonsas utique gentes. atque etiam nomina ex eo Capillatis Alpium incolis, Galliae Comatae, ut tamen sit aliqua in hoc terrarum differentia. quippe Myconii carentes eo gignuntur, sicut in Cauno lienosi. et quaedam animalium naturaliter calvent, sicut struthocameli et corvi aquatici, quibus apud Graecos nomen inde.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below