monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.145 > sectio 183 > bnf11947.141 v > {f} > sectio 62 > bsbClm6224.152 > sectio 221 > sectio 5 > sectio 572 > csg457.149 > sectio 532 > uwbM.p.th.q.1a.51 > 45 > sectio 218

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 198
{LXXVII} omnia quidem principalia viscera membranis propriis ac velut vaginis inclusit providens natura; in hac fuit et peculiaris causa vicinitatis alvi, ne cibo supprimeretur animus. huic certe refertur accepta subtilitas mentis; ideo nulla est ei caro, sed nervosa exilitas. in eadem praecipua hilaritatis sedes, quod titillatu maxime intellegitur alarum, ad quas subit, non aliubi tenuiore humana cute ideoque scabendi dulcedine ibi proxima. ob hoc in proeliis gladiatorumque spectaculis mortem cum risu traiecta praecordia attulerunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below