Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 225 {XCI} nam in metu refugere et nusquam esse certum est multisque non profluere transfossis, quod homini tantum evenit. nam quae mutare diximus colorem, alienum accipiunt quodam repercussu; homo solus in se mutat. morbi omnes morsque sanguinem absumunt.