Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 258 {CVIII} Insectorum pedes primi longiores duros habentibus oculos, ut subinde pedibus eos tergeant, ceu notamus in muscis. quae ex iis novissimos habent longos, saliunt, ut locustae. omnibus autem his seni pedes. araneis quibusdam praelongi accedunt bini. internodia singulis terna. octonos et marinis esse diximus, polypis, saepiis, lolligini, cancris, qui bracchia in contrarium movent, pedes in orbem aut in oblicum; iidem solis animalium rotundi.