Plinius Plinius, Naturalis Historia, 11, 276 {CXIV} oculi quibus utrimque sunt longi, malificos moribus esse indicant; qui carnosos a naribus angulos habent, malitiae notam praebent; candida pars extenta notam inpudentiae habet; qui identidem operiri solent, inconstantiae. oricularum magnitudo loquacitatis et stultitiae nota est. hactenus Trogus.