monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio > sectio > 1

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 11
{V} Gemmas plures primus omnium Romae habuit - quod peregrino appellant nomine dactyliothecam - privignus Sullae Scaurus, diuque nulla alia fuit, donec Pompeius Magnus eam, quae Mithridatis regis fuerat, inter dona in Capitolio dicaret, ut Varro aliique aetatis eius auctores confirmant, multum praelata Scauri. hoc exemplo Caesar dictator sex dactyliothecas in aede Veneris Genetricis consecravit, Marcellus Octavia genitus unam in aede Palatini Apollinis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below