monumenta.ch > Beda Venerabilis > 39 > sectio 25 > 44 > sectio 31 > sectio 4 > sectio 36 > csg75.832 > 143

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 19
{VII} idem in reliquis generis eius quantum voraverit, licet aestimare ex multitudine, quae tanta fuit, ut auferente liberis eius Nerone exposita occuparent theatrum peculiare trans Tiberim in hortis, quod a populo impleri canente se, dum Pompeiano proludit, etiam Neronis satis erat. vidi tunc adnumerari unius scyphi fracti membra, quae in dolorem, credo, saeculi invidiamque Fortunae tamquam Alexandri Magni corpus in conditorio servari, ut ostentarentur, placebat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below