monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio > sectio > sectio > 679

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 47
{XII} Genera eius plura sunt. ex iis candida odoris praestantissimi, sed nec his nec cerinis pretium. fulvis maior auctoritas. ex iis etiamnum amplius tralucentibus, praeterquam si nimio ardore flagrent; imaginem igneam in iis esse, non ignem, placet. summa laus Falernis a vini colore dictis, molli fulgore perspicuis in quibus et decocti mellis lenitas placeat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below