monumenta.ch > Beda Venerabilis > 41 > 16 > 64 > sectio 1 > 48 > 681 > sectio 39 > 61 > 33

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 83
{XXII} Vitia opalis sunt, si color in florem herbae, quae vocatur heliotropium, exeat aut in crystallum aut grandinem, si sal interveniat aut scabritia aut puncta oculis occursantia. nullos magis fraus indiscreta similitudine vitro adulterat. experimentum in sole tantum: falsis enim contra radios libratis digito ac pllice unus atque idem tralucet colos in se consumptus; veri fulgor subinde variatur et modo ex hoc plus, modo ex illo spargit, fulgorque lucis in digitos funditur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below