monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 4 > 24 > 22 > sectio 17 > sectio 37 > bnfGrec107.309

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 90
{XXIV} Exponenda est et onychis ipsius natura propter nominis societatem. hoc aliubi lapidis, hic gemmae vocabulum est. Sudines dicit in gemma esse candorem unguis jji similitudine, item chrysolithi colorem et sardae et iaspidis, Zenothemis Indicam onychem plures habere varietates, igneam, nigram, corneam, cingentibus candidis venis oculi modo, intervenientibus quarundam et obliquis venis. Sotacus et Arabicam tradit onychem distare, quod Indica igniculos habeat albis cingentibus zonis singulis pluribusve aliter quam in sardonyche Indica; illic enim momentum esse, hic circulum; Arabicas onychas nigras inveniri candidis zonis;

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below