monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 116
{XXXVII} optima quae purpurae aliquid habet, secunda quae rosae, tertia quae smaragdi, singulis Graeci nomina ex argumento dedere. quarta apud eos vocatur boria, caelo autumnali matutino similis; haec erit illa, quae aerizusa dicitur. [similis est et sardae, imitate et violas]. non minus multae specieis reliquae sunt, sed omnes in vitium caeruleae, ut crystallo similis aut myxis, item terebinthizusa. quam ob rem praestantiores funda cluduntur, ut sint patentes ab utraque parte nec praeter margines quicquam auro amplectente.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below