monumenta.ch > Beda Venerabilis > 31 > 68 > 11 > sectio > 15 > bnfGrec107.313 > sectio 2 > 4 > 17

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 136
{LII} Proximum cerauniae nomen apud eos habet quae vocatur iris. effoditur in quadam insula Rubri maris, quae distat a Berenice urbe LX p., cetera sui parte crystallus. itaque quidam eam radicem crystalli esse dixerunt. ex argumento vocatur iris, nam sub tecto percussa sole species et colores arcus caelestis in proximos parietes eiaculatur, subinde mutans magnaque varietate admirationem sui augens.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below