monumenta.ch > Hieronymus > sectio 9 > sectio 1 > sectio 10 > sectio 11 > bnf17226.169 > csg68.368 > sectio 27 > sectio 16 > sectio 2 > sectio 4 > sectio 6 > sectio 6 > sectio 12 > 2

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 37, 173
{LXIII} Memnonia qualis sit, non traditur. - Media nigra est, ab Media illa fabulosa inventa; habet venas aurei coloris, sudorem reddit croci, saporem vini. - Meconitis papavera exprimit. - Mithrax e Persis venit et Rubri maris montibus, multicolor ac contra solem varie refulgens. - Morochthos, colore porracea, lacte sudat. - Mormorion ab India nigerrimo colore tralucet, vocatur et promnion, cum in ea miscetur et carbunculi color, Alexandrion, ubi vero sardae, Cyprium. nascitur et in Tyro et in Galatia; Xenocrates et sub Alpibus nasci tradit. hae sunt gemmae, quae ad ectypas scalpturas aptantur. -

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below