monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 1
. . . sinunt. cuicumque rei magnitudinem natura dederat, dedit et modum. nihil infinitum est nisi Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci orbem, nec usquam rerum naturam desinere sed semper inde, ubi desisse videatur, novam exsurgere. facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse, qua mundo lucere satis est. intra has terras caelum Hercules meruit. Stat immotum mare et quasi deficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, quae profunda ista vastitas nutrit; confusa lux alta caligine et interceptus tenebris dies; ipsum vero grave et defixum mare et aut nulla aut ignota sidera. Tua est, Alexander, rerum natura: post omnia Oceanus, post Oceanum nihil.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below