monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 2
ARGENTARI. Resiste, orbis te tuus revocat. vicimus qua lucet. Nihil tantum est, quod ego Alexandri periculo petam. POMPEI SILONIS. Venit ille dies, Alexander, exoptatus, quo tibi opera desset: idem sunt termini et regni tui et mundi. MOSCHI. Tempus est Alexandrum cum orbe et cum sole desinere. Quod noveram, vici; nunc concupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt, quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui tam horridi montes, quorum non iuga victor miles calcaverit? Ultra Liberi patris trophaea constitimus. non quaerimus orbem sed amittimus. Immensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura subduxit oculis, aeterna nox obruit. MUSAE. Foeda belvarum magnitudo et immobile profundum. testatum est, Alexander, nihil ultra esse, quod vincas; revertere.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below