monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 4
FABIANI. Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. immanes propone belvas, aspice, quibus procellis (Oceanus) fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est. nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum. rudis et imperfecta natura penitus recessit. ista maria ne illi quidem petierunt, qui fugiebant Alexandrum. sacrum quiddam terris natura circumfudit Oceanum. illi, qui iam siderum collegerunt meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne terras velut vinculum circumfluat an in suum colligatur orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, habeat an spiritum. quid agitis, commilitones? domitorem[que] generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis, quod adhuc quid sit disputatur? memento, Alexander, matrem in orbe victo adhuc magis quam (pa)cato relinquis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below