monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 5
Divisio. Aiebat CESTIUS hoc genus suasoriarum aliter declamandum, (cum magis adulandum) esset quam suadendum. non eodem modo in libera civitate dicendam sententiam quo apud reges, quibus etiam quae prosunt ita tamen, ut delectent, suadenda sunt. et inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus aut magis [us] veritatem pati; Alexandrum ex iis esse, quos superbissimos et supra mortalis animi modum inflatos accepimus. denique, ut alia dimittantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius coarguit: orbis illum suus non capit. itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit propter intempestive liberos sales. nam cum se (deum) vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine eius philosophus mirari se dixerat, quod non esset ICHOR, OIOS PER TE REEI MACHARESSI THEOISIN. ille se ab hac urbanitate lancea vindicavit. Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. Ciceronem missa positum: multum iocatur de stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est. deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed timeo, ne ille nos gladio ANTIMUCHTERISE.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below