monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 6
In omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. aiebat itaque apud Alexandrum esse dicendam sententiam, ut multa adulatione animus eius permulceretur, servandum tamen aliquem modum, ne non veneratio (videretur sed irrisio) et accideret tale aliquid, quale accidit Atheniensibus, cum publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae sed castigatae sunt. nam cum Antonius vellet se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis (suis) subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Liberum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses cum coniugibus et liberis et DIONUSON salutaverunt. belle illis cesserat, si nasus Atticus ibi substitisset: dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi Minervam suam et rogaverunt, ut duceret. Antonius ait ducturum sed dotis nomine imperare se illis mille talenta. tum ex Graeculis quidam ait: KURIE, O ZEUS TEN METERA SOU SEMELEN APROICHON EICHEN. huic quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia mille talentis aestimata sunt. quae cum exigerentur, complures contumeliosi libelli proponebantur, quidam etiam ipsi Antonio tradebantur, sicut ille, qui subscriptus statuae eius fuit, cum eodem tempore et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: 'OCHTAOUIA CHAI ATHENA ANTONIO. res tuas tibi habe.'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below