monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 10
secundam quoque quaestionem aliter tractavit; divisit enim illam sic, ut primum negaret ullas in Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse. hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam non patientem navigationis. novissime: ut posset perveniri, tanti tamen non esse. hic dixit incerta peti, certa deseri: descituras gentes, si Alexandrum rerum naturae terminos supergressum enotuisset. hic matrem, de qua dixit: 'quomodo illa trepidavit, etiam quod Granicum transiturus esses!'

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below