monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 12
corruptissimam rem omnium, quae umquam dictae sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt, putabant DORIONIS esse in metaphrasi dictam Homeri, cum excaecatus Cyclops saxum in mare deiecit: *** haec quomodo ex corruptis eo perveniant, ut et magna et tamen sana sint, aiebat Maecenas apud Vergilium intellegi posse. tumidum est OROUS OROS APOSPATAI. Vergilius quid ait? rapit haud partem exiguam montis. ita magnitudini [scedat] studet, (ut) non imprudenter discedat a fide. est inflatum CHAI CHEIRIA BALLETAI NESSOS. Vergilius quid ait [qui] de navibus?
credas innare revolsas
Cycladas.
non dicit hoc fieri sed videri. propitiis auribus accipitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur antequam dicitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below