monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 1, 16
Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec suasoria processit quam GLYCONI, sed non minus multa magnifice dixit quam corrupte. utr(or)umque faciam vobis potestatem, et volebam vos experiri non adiciendo iudicium meum nec separando a corruptis sana. potuisset [et] enim fieri, ut vos magis illa laudaretis, quae insaniunt, et nihilo minus poterit fieri, quamvis distinxerim. illa belle dixit: *** sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: *** illud quosdam dubios iudicii sui habet, ego non dubito contra sententiam ferre: UGIAINE, GE, UGIAINE, ELIE. MACHEDONES ARA CHAOS EISASSOUSI.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below