monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 2, 1
ARELLI FUSCI patris. At, puto, rudis lecta aetas, animus qui frangeretur metu insuetaque arma non passurae manus, hebetataque senio aut vulneribus corpora. quid dicam, potissimos Graeciae an Lacedaemoniorum electos? an repetam tot acies patrum totque excidia urbium, tot victarum gentium spolia? et nunc produntur condita sine moenibus templa? pudet consilii nostri; pudet, etiamsi non fugimus, deliberasse talia. 'at cum tot milibus Xerses venit.' hoc Lacedaemonii, et adversus barbaros? non refero opera vestra, non avos, non patres, quorum [non] exemplo ab infantia surgit ingenium; pudet Lacedaemonios sic adhortari, sed loco tuti sumus. licet totum classe Orientem trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum; hoc mari quod tantum ex vasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia cursus vada altioribus internata, aspera scopulor(um) et cetera, quae navigantium vota decipiunt. pudet, inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere, quemadmodum tuti sint.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below