monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 2, 3
TRIARI. Non pudet Laconas ne pugna quidem hostium sed fabula vinci? Magnum aes alienum virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam omnes remansissent, ad certam mortem tantum Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes trecenos quam sequemur. 'Sed montes perforat, maria contegit.' numquam (in) solido stetit superba felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. scias licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam perducta sunt. maria terrasque, rerum naturam statione mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum invenerit quod mutare non possit. Si tam demens placiturum consilium erat, cur non potius in turba fugimus?

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below