monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 2, 15
POTAMON magnus declamator fuit Mitylenis, qui eodem tempore viguit quo LESBOCLES, magni nominis et nomini respondentis ingenii. in quibus quanta fuerit animorum diversitas in simili fortuna, puto vobis indicandum, multo magis quia ad vitam pertinet quam si ad eloquentiam pertineret. utrique filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam solvit, nemo umquam amplius (declamantem audivit. maiore) animo se gessit Potamon; a funere filii contulit se in scholam et declamavit. utriusque tamen adfectum temperandum puto: hic durius tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius (quam) virum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below