monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 2, 16
Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, tractabat, quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum quod deliberassent de fuga, et sic novissime clausit: *** Insanierunt in hac suasoria multi circa Othryadem: MURREDIUS, qui dixit: fugerunt Athenienses; non enim Othryadis nostri litteras didicerant. GARGONIUS dixit: Othryades, qui perit, ut falleret, revixit, ut vinceret. LICINIUS NEPOS: cum exemplo vobis etiam mortuis vincendum fuit. ANTONIUS ATTICVS inter has pueriles sententias videtur palmam meruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro victor digitis vulnera pressit, ut tropaeo Laconem inscriberet. o dignum [in] Spartano atramentum, (o) virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! CATIVS CRISPVS, municipalis (rhetor), cacozelos dixit post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros, aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine muris vivimus, sine vita vincimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below