monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 2, 19
LATRO in hac suasoria, cum tractasset omnia, quae materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe invictos reverti (virtute) et beneficio loci, tum illam sententiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora. postea memini auditorem Latronis ABRONIVM SILONEM, patrem huius Silonis, qui pantomimis fabulas scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed polluit, recitare carmen, in quo agnovimus sensum Latronis in his versibus:
ite agite, (o) Danai, magnum paeana canentes,
ite triumphantes: belli mora concidit Hector.
tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam maligni, ut una syllaba surripi non posset; at nunc quilibet orationes in Verrem tuto dicet pro suo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below