Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 4, 5 auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit aeque belle poni eundem versum et dixit:
scilicet is superis labor est, ea cura quietos sollicitat.
Fuscus illi ait: 'si hoc dixisses audiente Alexandro, scisses apud Vergilium et illum versum esse: capulo tenus abdidit ensem. et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid fuerit, quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram vobis Fuscinas explicationes. dicebat autem suasorias libentissime et frequentius Graecas quam Latinas. HYBREAS in hac suasoria dixit: OION ESCHECHE BABULON MANTIN OCHUROMA.