monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 5, 1
ARELLI FUSCI. Pudet me victoriae vestrae, si sic fugatum creditis Xersen, ut reverti possit. tot caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti, nisi quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa classis. quid Marathona, quid Salamina referam? pudet dicere: dubitamus adhuc, an vicerimus. Xerses veniet? nescio quomodo languet circa memoriam iacturae animus et disturbata arma non repetit. prior enim metus futuri pignus est, et amissa, ne audeat, amissurum monent. ut interdum in gaudia surgit animus et spem ex praesenti metitur, ita adversis frangitur. omne excit(at) animum decus; ubi ignominia spem premit, ubi nullam meminit aciem nisi qua fugerit, haeret circa damna sua et quae male expertus est vota deponit. si venturus esset, non minaretur. suis ira ardet ignibus et in pacta non solvitur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below