monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 5, 4
Divisio. FUSCUS sic divisit: etiamsi venturus est Xerses, nisi tollimus, non sunt tropaea tollenda: confessio servitutis est iussa facere. si venerit, vincemus. hoc non est diu colligendum: de eo dico 'vincemus' quem vicimus. sed ne veniet quidem. si venturus esset, non denuntiaret. fractus est et viribus et animo. CESTIUS et illud adiecit, quod in prima parte tractavit, non licere Atheniensibus tropaea tollere: commune in illis ius totius Graeciae esse, commune bellum fuisse, communem victoriam. deinde, ne fas quidem esse: numquam factum, ut quisquam consecratis virtutis suae operibus manus (ad)ferret. ista tropaea non sunt Atheniensium, deorum sunt. illorum bellum fuit, illos Xerses vinculis, illos sagittis persequebatur. hic omnia ad impiam et superbam Xersis militiam pertinentia.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below