monumenta.ch

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 5, 5
quid ergo? bellum habebimus? habuimus, et si Xersem removeris, invenietur alius hostis. numquam magna imperia otiosa. enum(eratio) bellorum prospere ab Atheniensibus gestorum. deinde, non erit bellum; Xerses enim non veniet. multo timidiores esse qui superbissimi fuerint. novissime, ut veniat, cum quibus veniet? reliquias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos priore bello quasi inutiles reliquerat domi et si qui ex fuga conquisiti sunt. nullum habet militem nisi aut fastiditum aut victum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below