monumenta.ch > Cassiodorus > sectio > sectio 8 > bsbClm6343.38 > sectio 11 > Ezechiel, 18 > csg457.92 > sectio 19 > sectio 3 > sectio 14 > sectio 5 > sectio 25 > csg68.398 > sectio 5 > sectio 12 > sectio 55 > 8 > bnfGrec107.983 > sectio 19 > bnf17226.190 > sectio 8 > sectio 7 > sectio 13 > csg51.130 > bsbClm6343.17 > uwbM.p.th.q.1a.290 > sectio 13 > bnf10439.9 v > sectio 5 > bnf9389.225 > sectio 18 > sectio 13 > Actus, 14 > sectio 5 > sectio 15 > sectio 14 > csg51.65 > bnf17226.174 > Sapientia, 2 > sectio 3 > csg458.121 > Matthaeus, 2 > csg457.68 > sectio 16 > sectio 19 > Ioannis I, 5 > sectio > sectio 16 > csg68.400

Seneca Maior Seneca Maior, Suasoriae, 6, 19
Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem, secum cogitasse, utrumne Brutum an Cassium an Sex. Pompeium peteret, omnia illi displicuisse praeter mortem. CREMVTI CORDI. Quibus visis laetus Antonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset esse (quippe non satiatus modo caedendis civibus sed differtus quoque), super rostra exponit. itaque, quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus, quibus multorum capita servaverat, tum per artus sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis conspectus est, praependenti capillo orique eius inspersa sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris sui. praecipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemitusque visa ad caput eius deligata manus dextera, divinae eloquentiae ministra. ceterorumque caedes privatos luctus excitaverunt, illa una communem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below